HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CLIII: De praedictione negationis Petri

#Matth. XXVI; Marc. XIV#Zach. XIII

Tunc ait illis Jesus: Omnes scandalum patiemini in me in nocte ista. Scriptum est enim, percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Zacharias propheta ex persona Ecclesiae oravit, dicens ad Patrem: Percute pastorem, et dispergentur oves gregis. Evangelista vero videns impletum, quod oraverat propheta, responsionem Patris annuentis posuit, scilicet: Percutiam pastorem. Et cum dixisset Petrus: Et si omnes scandalizati fuerint, ego nunquam scandalizabor. Respondit Jesus: Prius quam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus. Marcus hoc expressit plenius caeteris. Post primam enim negationem Petri statim gallus cantavit, sed ante secundum galli cantum bis iterum negavit, et ita trina Petri negatio ante primum galli cantum inchoata est, ante secundum completa. Alii autem Evangelistae dicentes: Priusquam gallus cantet, ter me negabis, de inceptione agunt. Et est: Trinam negationem inchoabis. Marcus vero de completione ejusdem scripsit. Et ait Petrus: Etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo. Non mentitur Petrus, quia credit verum esse quod promittit.